- PORCUS Marinus
- PORCUS MarinusGraecis ὕαινα, item ὗς, Archestrato ψαμμῖτις ὀρυκτὴς,Ε᾿ν δ᾿ Αἴνῳ δέ καὶ τῷ Πόντῳ τὴν ὗν ἀγόρευεΗ῞ν καλέουςί τινες θνητῶν ψαμμῖτιν ὀρυκτήν,Fessor arenarius dicitur. Cuius epitheti rationem Isidorus reddit, cum ait, Porci marini, qui vulgo vocantur Sulli, qui, dum escam quaerunt, more suis terram sub aquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium, et nisi rostrum arenis immergant, pastum non colligunt. Nempe piscis hic rostro in arena fodit ac rimatur, veluti porcus. Sullus autem, pro Suillus, quoque dictus est. Dracontius,Praecidit Sullus vim cuiuscumque veneni.Orthragoriscum appellatum esse Lacedaemoniis, Plin. ait, l. 32. c. 2. Apion maximum piscem tradit esse porcum, quem Lacedaemonii Orthragoriscum vocant: grunnire eum, cum capiatur. Sed Lacedaemonii ita vocârunt non porcum piscem, sed lactentem porculum, quod tales mane in foro venales prostarent, Hesychius, Ο᾿ρθραγορίςκοι, χοιρίδιον μικρὸν. Apud Athenaeum in Laconum institutis, θύουςι δὲ καὶ τοὺς γαλαθηνοὺς ὀρθραγορίςκους etc. Hodie Marsuinum Galli vocant, quasi maris suem. Iul. Scaliger hunc piscem cum delphine confundit: sed Veteres distinguunt, quod etiam Salmas. probat ad Solin. p. 536.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.